и Польши, а также купцами других стран следующие товары: сукно всякого сорта и цвета, шелк и шелковые одежды, затканные золотом или серебром, драгоценные камни, золотые нитки, жемчуг и всякого рода драгоценные металлы. Кроме того, перец, шафран, имбирь и прочее. Иногда они ввозят туда какие-нибудь дешевые в свое время товары, из которых ex quibus aliquando lucrum afferunt. Saepe etiam evenit, ut rei alicuius desiderio omnes Moscovitae teneantur, quam qui mercatorum primus attulerit, plus iusto in ea lucratur. Dein cum plures mercatores earundem rerum magnam copiam advexerint, tanta nonnunquam vilitas earum consequitur, ut is qui res suas primo magno vendiderat, easdem rursus vilescente pretio redemat, magnoque suo commodo in patriam reducat.
Merces vero quae inde asportantur sunt pelles variorum animalium diversae, caera quoque et id genus mercimoniorum. In Tartariam autem sellae equorum, frena, vestes, corrigia, arma autem et ferrum nonnisi furtim exportantur, cultellos tamen, secures, acus, specula, marsupia, et id genus alia ducere licitum est.
Haec autem gens Moscovitica circa mercimonia fallacissime et dolosissime versatur, praecipue vero cum extraneis, nam dum aliquid vendunt, rem minoris constantem dimidio pretio (quod et Lithuanis nunc peculiare est) in fraudem emptoris auctam aestimant, et quamprimum iurare incipiunt, aut obtestari, scias ilico dolum ibi latere, animo etenim fallendi ac decipiendi iurant. Sed externi quoque in rerum permutatione, hoc maxime observant, ut dum Mosci pelles alioqui vili pretio constantes, plurimi aestimant, illi vicissim illorum exemplo merces suas parui constantes, carius indicant, sicque ars deluditur arte.
Pellium magna est apud eos diversitas, Zebellinorum enim nigredo, longitudo et densitas pilorum, maturitatem significat. Haeque pretium augent. In Ustingiensi autem et Dvinensi,'Peczoraeque provinciis, prae-stantiores reperiuntur. Madauricae pelles ex diversis partibus afferuntur. Ex Swetiae vero regno optimae advehuntur, circa Moscoviam vero maior est eorum copia, Hermellinorum etiam pelliculae, ex pluribus pariter locis inversae, in fasciculis afferuntur, habentque signa quaedam circa caput et caudam, ex quibus cognoscuntur, an congruo vel incongruo tempore sint captae. Castorum quoque, et Vulpium nigrarum pelles, in magno pretio sunt.
Provincia ipsa Moscovitica, nec lata nimis nec fertilis est, cuius fertilitati ager ubique arenosus plurimum est. Accidit ad haec immoderata, asperaque nimis, aeris intemperies, nam ob hyemis rigorem, sata ad maturitatem pervenire non possunt, etenim tam intensa ibi nonnunquam sunt frigora, ut quemadmodum apud nos aestatis tempore, prae nimio solis ardore, sic ibi prae frigore asperrimo, terra in hiatum disrumpatur. insuper etiam aqua in aerem effusa, sputumque ex ore proiectum, antequam terram attingat congelatur, rami etiam fructiferarum arborum rigore hyemis, aliquando prorsus pereunt. Homines quoque gelu concreti, mortui sub dio, in vehiculis frequenter reperiuntur, quin et ursi etiam sylvestres, fame stimulati, relictis sylvis per vicinas villas passim discurrunt, et in domos colonorum irruunt, quorum impetum atque vim cum rustica turba fugit, frigore aspero foris misere perit.