Описание Московии (Гваньини) - страница 8

Tamque admodum lutosa et caenosa est, ut in plateis pontes passim necessario extructi sint, nunc tamen vallo de terra, ut audivi, circumducitur.

Arces mutatae duae amplissimae, insimul civitatis formam referentes, quarum una Kitaigorod, altera Bolsigorod, gentiliter appellatur quas ab una parte Moscva fluvius, ab altera Neglinna, in qua molendinae plurimae sunt, praeterfluit, ecclesiae divorum lapideae, et ligneae, aedesque nobilium et magnatum in ea frequentes sunt.

Ultra Neglinnam vero, in agro Narbat dicto, ab arce ad sagittae iactum, modernus Princeps Ioannes Basiliades, curiam amplissimam Anno Domini 1565 exstruxit, quae Opriczna, id est, seorsiva habitatio dicitur, ubi ipse Princeps cum Satellitum suorum, virorum, ex robustissimis delectorum, numerosa manu moratur, quos ille ad tutelam sui, perinde ut Turea Ianiczaros fovet, vigintique fere millia superant, ex hiis major pars sclop-pettariorum, cum bombardis longioribus: reliqui cum frameis arcubusque, lanceis et loricis armati incedunt. Nuperque eos modernus Princeps adinvenit pro explenda sua tirannide, prout inferius in gestis illius patebit.

Caeterum urbem ipsam Moscvam cum utraque arce Tartari Praeco-penses funditus exusserunt, Anno Domini 1571 mense Maio ipso die Ascensionis Dominicae, ubi ingens et innumerabilis multitudo populi, in urbe et arce flamma fumoque suffocati, et combusta est, paucis fuga elapsis, et una duntaxat arx Kitaigorod vix defensa est, magnamque captivitatem Tartari inde abduxerunt.

Sed ad rem redeo. Omnes merces, quaecunque ab extraneis in Moscoviam afferuntur, continuo apud thaelonei praefectos profiteri, ac indicari coguntur, quae hora constituta conspiciuntur et aestimantur, aestimatas vero nemo nec emere, nec vendere audet, nisi prius fuerint magno Duci ostensae. Quo fit ut mercatores interdum diutius quam convenit, cum suo damno detineantur.

Quando vero ex Lithuania in Moscoviam legati, a Rege Poloniae proficiscuntur, tum omnes cuiuscunque nationis mercatores, in legatorum fidem et clientelam suscepti, in Moscoviam sine thaeloneis ire possunt, et victum sufficientem, ex thesauro magni Moscoviae Ducis habent.

Hae autem praecipuae sunt merces, quae ex Lithuania, Russia, et Polonia, et a caeterarum Regionum mercatoribus, in Moscoviam importantur, Pannum omnis generis, atque coloris, item Sericum, vestesque sericeas, et auro sive argento intertextas, lapides praetiosi, aurum filatum, gemmae, et id genus alia metalla praetiosa. Insuper, Piper, Crocus, zinziber et caetera. Interdumque viles quasdam res suo tempore illuc important,